- CENTUNCULUS Herba
- CENTUNCULUS HerbaGraecis γναφάλλιον, quod eius foliis caudidis et mollibus pro tomento culcitrarum uterentur, sic dicta. Γνάφαλλα enim dicebantur iisdem purgamenta lanae, quae, dum vestes iam textae purgabantur et depectebantur, spinis adhaerebant pectinis κναφικοῦ, seu fullonii. Unde Plinium, id Galliarum demum inventô proditum esse, retrimentis huiusmodi et purgamentis lanae culcitras farciri, scribentem, notat Salmasius, cum Graecis nominibus ex antique vocentur tomenta γνάφαλλα hôc modô inculcta, vide eum d. l. p. 398. Alias de Centunculo sic Plin. l. 24. c. 15. Nunc subtexemus herbas, mirabiles quidem, sed minus claras ---- Itali Centunculum vocant rostratis foliis, ad similitudinem capitis penularum iacentem in arvis? Graeci autem clematidem, etc. Ad quem locum vide Notas Dalechampii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.